

Epistola I ad Corinthos*
Caput 6: Versus 12
Omnia mihi licent.Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.